 |
| |
 |
|
Giovedì, 18 Agosto 2005 - Sant'Elena, imperatrice
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Regula non bullata (latino)
|
Regula
non bullata (1221)
|
|

|
 |
Prologus
|
|
|
|
|
n nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti! Haec est vita evangelii
Jesu Christi, quam frater Franciscus petiit a domino papa concedi
et confirmari sibi; et ille concessit et confirmavit sibi et suis
fratribus habitis et futuris. Frater Franciscus et quicumque erit
caput istius religionis promittat obedientiam domino Innocentio papae
et reverentiam et suis successoribus. Et omnes alii fratres teneantur
obedire fratri Francisco et eius successoribus.
|

|
 |
Cap. I
|
|
| QUOD FRATRES DEBENT VIVERE SINE PROPRIO
ET IN CASTITATE ET OBEDIENTIA |
|
egula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia,
in castitate et sine proprio, et Domini nostri Jesu Christi doctrinam
et vestigia sequi, qui dicit: «Si vis perfectus esse, vade (Mt
19,21) et vende omnia (cfr. Lc 18,22), quae habes, et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19,21).
Et: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat
crucem suam et sequatur me» (Mt 16, 24). Item: «Si quis
vult venire ad me et non odit patrem et matrem et uxorem et filios
et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus
esse discipulus» (Lc 14,26). Et: «Omnis, qui reliquerit
patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem aut filios, domos aut
agros propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit»
(cfr. Mt 19,29; Mc 10,29; Lc 18,29). |

|
 |
Cap. II
|
|
DE RECEPTIONE ET VESTIMENTIS FRATRUM |
 |
i quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad
nostros fratres, benigne recipiatur ab eis. Quodsi fuerit firmus accipere
vitam nostram, multum caveant sibi fratres, ne de suis temporalibus
negotiis se intromittant, sed ad suum ministrum, quam citius possunt,
eum repraesentent. Minister vero benigne ipsum recipiat et confortet
et vitae nostrae tenorem sibi diligenter exponat. Quo facto, praedictus,
si vult et potest spiritualiter sine impedimento, omnia sua vendat
et ea omnia pauperibus studeat erogare. Caveant sibi fratres et minister
fratrum, quod de negotiis suis nullo modo intromittant se; neque recipiant
aliquam pecuniam neque per se neque per interpositam personam. Si
tamen indigent, alia necessaria corporis praeter pecuniam recipere
possunt fratres causa necessitatis sicut alii pauperes. Et cum reversus
fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet
duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque
ad cingulum. Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad
obedientiam. Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere neque
«extra obedientiam evagari» iuxta mandatum domini papae
et secundum evangelium; quia «nemo mittens manum ad aratrum
et aspiciens retro aptus est regno Dei» (Lc 9,62). Si autem
aliquis venerit, qui sua dare non potest sine impedimento et habet
spiritualem voluntatem, relinquat illa, et sufficit sibi. 12Nullus
recipiatur contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae.
Alii vero fratres, qui promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam
cum caputio et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum
et braccas. Et omnes fratres vilibus vestibus induantur, et possint
eas repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei; quia
dicit Dominus in evangelio: «Qui in veste pretiosa sunt et in
deliciis» (Lc 7,25) et «qui mollibus vestiuntur, in domibus
regum sunt» (Mt 11,8). Et licet dicantur hypocritae, non tamen
cessent bene facere nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint
habere vestimentum in regno caelorum.
|

|
 |
Cap. III
|
|
DE DIVINO OFFICIO ET IEIUNIO |
 |
icit Dominus: Hoc genus daemoniorum non potest exire nisi in ieiunio
et oratione (cfr. Mc 9,28); et iterum: «Cum ieiunatis nolite
fieri sicut hypocritae tristes» (Mt 6,16). Propter hoc omnes
fratres sive clerici sive laici faciant divinum officium, laudes et
orationes, secundum quod debent facere. Clerici faciant officium et
dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum.
Et pro defectu et negligentia fratrum dicant omni die Miserere mei
Deus (Ps 50) cum Pater noster; et pro fratribus defunctis dicant De
profundis (Ps 129) cum Pater noster. Et libros tantum necessarios
ad implendum eorum officium possint habere. Et laicis etiam scientibus
legere psalterium liceat eis habere illud. Aliis vero nescientibus
litteras librum habere non liceat. Laici dicant Credo in Deum et viginti
quattuor Pater noster cum Gloria Patri pro matutino; pro laudibus
vero quinque; pro prima Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria
Patri; pro tertia, sexta et nona et unaquaque hora septem; pro vesperis
duodecim; pro completorio Credo in Deum et septem Pater noster cum
Gloria Patri; pro mortuis septem Pater noster cum Requiem aeternam;
et pro defectu et negligentia fratrum tria Pater noster omni die.
Et similiter omnes fratres ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque
ad Natale et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit
ieiunare usque ad Pascha. Aliis autem temporibus non teneantur secundum
hanc vitam nisi sexta feria ieiunare. Et liceat eis manducare de omnibus
cibis, qui apponuntur eis, secundum evangelium (cfr. Lc 10,8).
|

|
 |
Cap. IV
|
|
DE MINISTRIS ET ALIIS FRATRIBUS QUALITER ORDINENTUR |
|
n nomine Domini! Omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi
aliorum fratrum, in provinciis et in locis, in quibus fuerint, collocent
suos fratres, quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent.
Et omnes alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis in his,
quae spectant ad salutem animae et non sunt contraria vitae nostrae.
Et faciant inter se sicut dicit Dominus: «Quaecumque vultis,
ut faciant vobis homines et vos facite illis» (Mt 7,12); et:
«Quod non vis tibi fieri, non facias alteri». Et recordentur
ministri et servi, quod dicit Dominus: Non veni ministrari, sed ministrare
(Mt 20,28) et quia commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus,
si aliquid perderetur propter eorum culpam et malum exemplum, in die
iudicii oportebit eos reddere rationem (cfr. Mt 12,36) coram Domino
Jesu Christo.
|

|
 |
Cap. V
|
|
DE CORRECTIONE FRATRUM IN OFFENSIONE |
 |
deoque animas vestras et fratrum vestrorum custodite; quia horrendum
est incidere in manus Dei viventis (Hebr 10,31). Si quis autem ministrorum
alicui fratrum aliquid contra vitam nostram praeciperet vel contra
animam suam, non teneatur ei obedire; quia illa obedientia non est,
in qua delictum vel peccatum committitur. Verumtamen omnes fratres,
qui sunt sub ministris et servis, facta ministrorum et servorum considerent
rationabiliter et diligenter. Et si viderint aliquem illorum carnaliter
et non spiritualiter ambulare pro rectitudine vitae nostrae, post
tertiam admonitionem, si non se emendaverit, in capitulo Pentecostes
renuntient ministro et servo totius fraternitatis nulla contradictione
impediente. Si vero inter fratres ubicumque fuerit aliquis frater
volens carnaliter et non spiritualiter ambulare, fratres, cum quibus
est, moneant eum, instruant et corripiant humiliter et diligenter.
Quodsi ille post tertiam admonitionem noluerit se emendare, quam citius
possunt, mittant eum vel significent suo ministro et servo, qui minister
et servus de eo faciat, sicut sibi secumdum Deum melius videbitur
expedire.
Et caveant omnes fratres tam ministri et servi quam alii, quod propter
peccatum alterius vel malum non turbentur vel irascantur, quia diabolus
propter delictum unius multos vult corrumpere; sed spiritualiter,
sicut melius possunt, adiuvent illum qui peccavit, quia non est sanis
opus medicus, sed male habentibus (cfr. Mt 9,12 cum Mc 2,17).
Similiter omnes fratres non habeant in hoc potestatem vel dominationem
maxime inter se. Sicut enim dicit Dominus in evangelio: «Principes
gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent
in eos» (Mt 20,25), non sic erit inter fratres (cfr. Mt 20,26a).
Et quicumque voluerit inter eos maior fieri, sit eorum minister (cfr.
Mt 20,26b) et servus. Et qui maior est inter eos fiat sicut minor
(cfr. Lc 22,26).
Nec aliquis frater malum faciat vel malum dicat alteri; immo magis
per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr.
Gal 5,13). Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri Jesu
Christi. Et omnes fratres, quoties declinaverint a mandatis Domini
et extra obedientiam evagaverint, sicut dicit propheta (Ps 118,21),
sciant se esse maledictos extra obedientiam, quousque steterint in
tali peccato scienter. Et quando perseveraverint in mandatis Domini,
quae promiserunt per sanctum evangelium et vitam ipsorum, sciant se
in vera obedientia stare, et benedicti sint a Domino.
|

|
 |
Cap. VI
|
|
DE RECURSU FRATRUM AD MINISTROS
ET QUOD ALIQUIS FRATER NON VOCETUR PRIOR |
|
ratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nostram
observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi
significantes. Minister vero taliter eis studeat providere, sicut
ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12).
Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores.
Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14).
|

|
 |
Cap. VII
|
|
DE MODO SERVIENDI ET LABORANDI |
 |
mnes fratres, in quibuscumque locis steterint apud alios ad serviendum
vel laborandum, non sint camerarii neque cancellarii neque praesint
in domibus, in quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod
scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8,36);
sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt.
Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant,
quam noverint, si non fuerit contra salutem animae et honeste poterit
operari. Nam propheta ait: «Labores fructuum tuorum manducabis;
beatus es et bene tibi erit» (Ps 127,2;-R); et apostolus: Qui
non vult operari non manducet (cfr. 2 Thess 3,10); et: Unusquisque
in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr. 1 Cor 7,24).
Et pro labore possint recipere omnia necessaria praeter pecuniam.
Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes.
Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus opportuna.
Omnes fratres studeant bonis operibus insudare, quia scriptum est:
Semper facito aliquid boni, ut te diabolus inveniat occupatum. Et
iterum: Otiositas inimica est animae. Ideo servi Dei semper orationi
vel alicui bonae operationi insistere debent.
Caveant sibi fratres, ubicumque fuerint in eremis vel in aliis locis,
quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. Et quicumque
ad eos venerit amicus vel adversarius, fur vel latro benigne recipiatur.
Et ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se invenerint, spiritualiter
et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem sine murmuratione
(1 Petr 4,9). Et caveant sibi, quod non se ostendant tristes extrinsecus
et nubilosos hypocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino (cfr.
Phil 4,4) et hilares et convenienter gratiosos.
|

|
 |
Cap. VIII
|
|
QUOD FRATRES NON RECIPIANT PECUNIAM |
 |
ominus praecipit in evangelio: Videte, cavete ab omni malitia et
avaritia (cfr. Lc 12,15); et: Attendite vobis a sollicitudine huius
saeculi et a curis huius vitae (cfr. Lc 21,34).
Unde nullus fratrum, ubicumque sit et quocumque vadit, aliquo modo
tollat nec recipiat nec recipi faciat pecuniam aut denarios neque
occasione vestimentorum nec librorum nec pro pretio alicuius laboris,
immo nulla occasione, nisi propter manifestam necessitatem infirmorum
fratrum; quia non debemus maiorem utilitatem habere et reputare in
pecunia et denariis quam in lapidibus. Et illos vult diabolus excaecare,
qui eam appetunt vel reputant lapidibus meliorem. Caveamus ergo nos,
qui omnia relinquimus (cfr. Mt 19,27), ne pro tam modico regnum caelorum
perdamus. Et si in aliquo loco inveniremus denarios, de his non curemus
tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus, quia vanitas vanitatum
et omnia vanitas (Eccle 1,2). Et si forte, quod absit, aliquem fratrem
contigerit pecuniam vel denarios colligere vel habere, excepta solummodo
praedicta infirmorum necessitate, omnes fratres teneamus eum pro falso
fratre et apostata et fure et latrone et loculos habente (cfr. Joa
12,6), nisi vere poenituerit. Et nullo modo fratres recipiant nec
recipi faciant nec quaerant nec quaeri faciant pecuniam pro eleemosyna
neque denarios pro aliquibus domibus vel locis; neque cum persona
pro talibus locis pecunias vel denarios quaerente vadant. Alia autem
servitia, quae non sunt contraria vitae nostrae, possunt fratres locis
facere cum benedictione Dei. Fratres tamen in manifesta necessitate
leprosorum possunt pro eis quaerere eleemosynam. Caveant tamen multum
a pecunia. Similiter caveant omnes fratres, ut pro nullo turpi lucro
terras circueant.
|

|
 |
Cap. IX
|
|
DE PETENDA ELEEMOSYNA |
 |
mnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri
Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de
toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes alimenta et quibus
tegamur, his contenti sumus (cfr. 1 Tim 6,8). Et debent gaudere, quando
conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et
debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. Et cum
necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. Et non verecundentur et magis
recordentur, quia Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa
11,27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50,7),
nec verecundatus fuit. Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis
ipse et beata Virgo et discipuli eius. Et quando facerent eis homines
verecundiam et nollent eis dare eleemosynam, referant inde gratias
Deo; quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini
nostri Jesu Christi. Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed
inferentibus imputatur. Et eleemosyna est hereditas et iustitia, quae
debetur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Jesus Christus.
Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt
et faciunt lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae relinquent
homines in mundo peribunt, sed de caritate et de eleemosynis, quas
fecerunt, habebunt praemium a Domino.
Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria
inveniat et ministret. Et quilibet diligat et nutriat fratrem suum,
sicut mater diligit et nutrit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7), in quibus
ei Deus gratiam largietur. Et qui non manducat, manducantem non iudicet
(Rom 14,3b).
Et quandocumque necessitas supervenerit, liceat universis fratribus,
ubicumque fuerint, uti omnibus cibis, quos possunt homines manducare,
sicut Dominus dicit de David, qui comedit panes propositionis (cfr.
Mt 12,4), quos non licebat manducare nisi sacerdotibus (Mc 2,26).
Et recordentur, quod dicit Dominus: Attendite autem vobis, ne forte
graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae
et superveniat in vobis repentina dies illa; tanquam enim laqueus
superveniet in omnes, qui sedent super faciem orbis terrae (cfr. Lc
21,34-35). Similiter etiam tempore manifestae necessitatis faciant
omnes fratres de eorum necessariis, sicut eis Dominus gratiam largietur,
quia necessitas non habet legem.
|

|
 |
Cap. X
|
|
DE INFIRMIS FRATRIBUS |
|
i quis fratrum in infirmitate ceciderit, ubicumque fuerit, alii fratres
non dimittant eum, nisi constituatur unus de fratribus vel plures,
si necesse fuerit, qui serviant ei, sicut vellent sibi serviri (cfr.
Mt 7,12); 2sed in maxima necessitate possunt ipsum dimittere alicui
personae, quae suae debeat satisfacere infirmitati. 3Et rogo fratrem
infirmum, ut referat de omnibus gratias Creatori; et quod qualem vult
eum Dominus, talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia
omnes, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13,48),
flagellorum atque infirmitatum stimulis et compunctionis spiritu erudit,
sicut Dominus dicit: «Ego quos amo corrigo et castigo»
(Apoc 3,19). 4Et si quis turbabitur vel irascetur sive contra Deum
sive contra fratres, vel si forte sollicite postulaverit medicinas
nimis desiderans liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica,
a malo sibi evenit et carnalis est, et non videtur esse de fratribus,
quia plus diligit corpus quam animam.
|

|
 |
Cap. XI
|
|
QUOD FRATRES NON BLASPHEMENT NEC DETRAHANT,
SED DILIGANT SE AD INVICEM |
 |
t omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur neque contendant
verbis (cfr. 2 Tim 2,14); immo studeant retinere silentium, quandocumque
eis Deus gratiam largietur. Neque litigent inter se neque cum aliis,
sed procurent humiliter respondere dicentes: Inutilis servus sum (cfr.
Lc 17,10). Et non irascantur, quia omnis, qui irascitur fratri suo,
reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo: raca, reus erit concilio;
qui dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis (Mt 5,22). Et diligant
se ad invicem, sicut dicit Dominus: «Hoc est praeceptum meum
ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Joa 15,12). Et ostendant
ex operibus (cfr. Jac 2,18) dilectionem, quam habent ad invicem, sicut
dicit apostolus: «Non diligamus verbo neque lingua, sed opere
et veritate» (1 Joa 3,18). Et neminem blasphement (cfr. Tit
3,2). 8Non murmurent, non detrahant aliis, quia scriptum est: Susurrones
et detractores Deo sunt odibiles (cfr. Rom 1,29). Et sint modesti
omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (cfr. Tit 3,2). Non
iudicent, non condemnent. Et sicut dicit Dominus, non considerent
minima peccata aliorum (cfr. Mt 7,3; Lc 6,41); immo magis sua recogitent
in amaritudine animae suae (Is 38,15). Et contendant intrare per angustam
portam (Lc 13,24), quia dicit Dominus: «Angusta porta et arcta
via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam»
(Mt 7,14).
|

|
 |
Cap. XII
|
|
DE MALO VISU ET FREQUENTIA MULIERUM |
|
mnes fratres, ubicumque sunt vel vadunt, caveant sibi a malo visu
et frequentia mulierum. Et nullus cum eis consilietur aut per viam
vadat solus aut ad mensam in una paropside comedat. Sacerdotes honeste
loquantur cum eis dando poenitentiam vel aliud spirituale consilium.
Et nulla penitus mulier ab aliquo fratre recipiatur ad obedientiam,
sed dato sibi consilio spirituali, ubi voluerit, agat poenitentiam.
Et multum omnes nos custodiamus et omnia membra nostra munda teneamus,
quia dicit Dominus: «Qui viderit mulierem ad concupiscendam
eam, iam moechatus est eam in corde suo» (Mt 5,28); 6et apostolus:
An ignoratis, quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? (cfr.
1 Cor 6,19); itaque qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus
(1 Cor 3,17).
|

|
 |
Cap. XIII
|
|
DE VITANDA FORNICATIONE |
|
i quis fratrum diabolo instigante fornicaretur, habitu exuatur quem
pro sua turpi iniquitate amisit, et ex toto deponat et a nostra religione
penitus repellatur. Et postea poenitentiam faciat de peccatis (cfr.
1 Cor 5,4-5).
|

|
 |
Cap. XIV
|
|
QUOMODO FRATRES DEBEANT IRE PER MUNDUM |
|
uando fratres vadunt per mundum, nihil portent per viam neque (cfr.
Lc 9,3) sacculum (cfr. Lc 10,4) neque peram neque panem neque pecuniam
(cfr. Lc 9,3) neque virgam (cfr. Mt 10,10). Et in quamcumque domum
intraverint, dicant primum: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5). Et in eadem
domo manentes edant et bibant quae apud illos sunt (cfr. Lc 10,7).
Non resistant malo (cfr. Mt 5,39), sed qui eos percusserit in una
maxilla, praebeant et alteram (cfr. Mt 5,39 et Lc 6,29). Et qui aufert
eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cfr. Lc 6,29). Omni petenti
se tribuant; et qui aufert quae sua sunt, ea non repetant (cfr. Lc
6,30).
|

|
 |
Cap. XV
|
|
QUOD FRATRES NON EQUITENT
|
|
niungo omnibus fratribus meis tam clericis quam laicis euntibus per
mundum vel morantibus in locis, quod nullo modo apud se nec apud alium
nec alio aliquo modo bestiam aliquam habeant. Nec eis liceat equitare,
nisi infirmitate vel magna necessitate cogantur.
|

|
 |
Cap. XVI
|
|
DE EUNTIBUS INTER SARACENOS ET ALIOS INFIDELES |
 |
icit Dominus: «Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum».
Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
(Mt 10,16). Unde quicumque frater voluerit ire inter saracenos et
alios infideles, vadat de licentia sui ministri et servi. Et minister
det eis licentiam et non contradicat, si viderit eos idoneos ad mittendum;
nam tenebitur Domino reddere rationem (cfr. Lc 16,2), si in hoc vel
in aliis processerit indiscrete. Fratres vero, qui vadunt, duobus
modis inter eos possunt spiritualiter conversari. Unus modus est,
quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi omni humanae
creaturae propter Deum (1 Petr 2,13) et confiteantur se esse christianos.
Alius modus est, quod, cum viderint placere Domino, annuntient verbum
Dei, ut credant Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum,
creatorem omnium, redemptorem et salvatorem Filium, et ut baptizentur
et efficiantur christiani, quia quis renatus non fuerit ex aqua et
Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei (cfr. Joa 3,5).
Haec et alia, quae placuerint Domino, ipsis et aliis dicere possunt,
quia dicit Dominus in evangelio: Omnis, qui confitebitur me coram
hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est
(Mt 10,32). Et: Qui erubuerit me et sermones meos, et Filius hominis
erubescet eum, cum venerit in maiestate sua et Patris et angelorum
(cfr. Lc 9,26).
Et omnes fratres, ubicumque sunt, recordentur, quod dederunt se et
reliquerunt corpora sua Domino Jesu Christo. Et pro eius amore debent
se exponere inimicis tam visibilibus quam invisibilibus; quia dicit
Dominus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam
(cfr. Lc 9,24) in vitam aeternam (Mt 25,46). Beati qui persecutionem
patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt
5,10). Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joa 15,20). Et:
Si persequuntur vos in una civitate, fugite in aliam (cfr. Mt 10,23).
Beati estis (Mt 5, 11), cum vos oderint homines (Lc 6,22) et maledixerint
vobis (Mt 5,11) et persequentur vos (cfr. l. c.) et separaverint vos
et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum (Lc 6,22)
et cum dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me (Mt
5,11). Gaudete in illa die et exsultate (Lc 6,23), quoniam merces
vestra, multa est in caelis (cfr. Mt 5,12). Et ego dico vobis amicis
meis, non terreamini ab his (cfr. Lc 12,4), et nolite timere eos qui
occidunt corpus (Mt 10,28) et post hoc non habent amplius quid faciant
(Lc 12,4). Videte, ne turbemini (Mt 24,6). In patientia enim vestra
possidebitis animas vestras (Lc 21,19); et qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit (Mt 10,22; 24,13).
|

|
 |
Cap. XVII
|
|
DE PRAEDICATORIBUS |
 |
ullus frater praedicet contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae
et nisi concessum sibi fuerit a ministro suo. Et caveat sibi minister,
ne alicui indiscrete concedat. Omnes tamen fratres operibus praedicent.
Et nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium fratrum
vel officium praedicationis, sed quacumque hora ei iniunctum fuerit,
sine omni contradictione dimittat suum officium.
Unde deprecor in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), omnes
fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam
laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, non gloriari nec in se
gaudere nec interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo
de nullo bono, quod Deus facit vel dicit et operatur in eis aliquando
et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: «Veruntamen in hoc
nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur» (Lc 10,20).
Et firmiter sciamus, quia non pertinent ad nos nisi vitia et peccata.
Et magis debemus gaudere, cum in tentationes varias incideremus (cfr.
Jac 1,2) et cum sustineremus quascumque animae vel corporis angustias
aut tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam.
Omnes ergo fratres caveamus ab omni superbia et vana gloria. Et custodiamus
nos a sapientia huius mundi et a prudentia carnis (Rom 8,6). Spiritus
enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem;
et quaerit non religionem et sanctitatem in interiori spiritu, sed
vult et desiderat habere religionem et sanctitatem foris apparentem
hominibus. Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: Amen dico vobis,
receperunt mercedem suam (Mt 6,2). 14Spiritus autem Domini vult mortificatam
et despectam, vilem et abiectam esse carnem. Et studet ad humilitatem
et patientiam et puram et simplicem et veram pacem spiritus. Et semper
super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum
amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona
ipsius esse cognoscamus et de omnibus ei gratias referamus, a quo
bona cuncta procedunt. Et ipse altissimus et summus, solus verus Deus
habeat et ei reddantur et ipse recipiat omnes honores et reverentias,
omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et gloriam, cuius est
omne bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19).
Et quando nos videmus vel audimus malum dicere vel facere vel blasphemare
Deum, nos bene dicamus et bene faciamus et laudemus Deum (cfr. Rom
12,21), qui est benedictus in saecula (Rom 1,25).
|

|
 |
Cap. XVIII
|
|
QUALITER MINISTRI CONVENIANT AD INVICEM |
|
uolibet anno unusquisque minister cum fratribus suis possit convenire,
ubicumque placuerit eis, in festo sancti Michaelis archangeli de his
quae ad Deum pertinent, tractaturus. Omnes enim ministri, qui sunt
in ultramarinis et ultramontanis partibus, semel in tribus annis,
et alii ministri semel in anno veniant ad capitulum Pentecostes apud
ecclesiam sanctae Mariae de Portiuncula, nisi a ministro et servo
totius fraternitatis aliter fuerit ordinatum.
|

|
 |
Cap. XIX
|
|
QUOD FRATRES VIVANT CATHOLICE |
|
mnes fratres sint catholici, vivant et loquantur catholice. Si quis
vero erraverit a fide et vita catholica in dicto vel in facto et non
se emendaverit, a nostra fraternitate penitus expellatur. Et omnes
clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant
ad salutem animae et a nostra religione non deviaverint, et ordinem
et officium eorum et administrationem in Domino veneremur.
|

|
 |
Cap. XX
|
|
DE POENITENTIA ET RECEPTIONE CORPORIS
ET SANGUINIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI |
|
t fratres mei benedicti tam clerici quam laici confiteantur peccata
sua sacerdotibus nostrae religionis. Et si non potuerint, confiteantur
aliis discretis et catholicis sacerdotibus scientes firmiter et attendentes,
quia a quibuscumque sacerdotibus catholicis acceperint poenitentiam
et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si
poenitentiam sibi iniunctam procuraverint humiliter et fideliter observare.
Si vero tunc non potuerint habere sacerdotem, confiteantur fratri
suo, sicut dicit apostolus Jacobus: «Confitemini alterutrum
peccata vestra» (Jac 5,16). Non tamen propter hoc dimittant
recurrere ad sacerdotem, quia potestas ligandi et solvendi solis sacerdotibus
est concessa. Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem
Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione recordantes,
quod Dominus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum
habet vitam aeternam (cfr. Joa 6,55); et: «Hoc facite in meam
commemorationem» (Lc 22,19).
|

|
 |
Cap. XXI
|
|
DE LAUDE ET EXHORTATIONE, QUAM POSSUNT OMNES FRATRES FACERE
|
|
t hanc vel talem exhortationem et laudem omnes fratres mei, quandocumque
placuerit eis, annuntiare possunt inter quoscumque homines cum benedictione
Dei: Timete et honorate, laudate et benedicite, gratias agite (1 Thess
5,18) et adorate Dominum Deum omnipotentem in trinitate et unitate,
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium. Agite poenitentiam
(cfr. Mt 3,2), facite dignos fructus poenitentiae (cfr. Lc 3,8), quia
cito moriemur. Date et dabitur vobis (Lc 6,38). 5Dimittite et dimittetur
vobis (cfr. Lc 6,37). Et si non dimiseritis hominibus peccata eorum
(Mt 6,14), Dominus non dimittet vobis peccata vestra (Mc 11,25); confitemini
omnia peccata vestra (cfr. Jac 5,16). Beati qui moriuntur in poenitentia,
quia erunt in regno caelorum. 8Vae illis qui non moriuntur in poenitentia,
quia erunt filii diaboli (1 Joa 3,10), cuius opera faciunt (cfr. Joa
8,41) et ibunt in ignem aeternum (Mt 18,8; 25,41). Cavete et abstinete
ab omni malo et perseverate usque in finem in bono.
|

|
 |
Cap. XXII
|
|
DE ADMONITIONE FRATRUM |
 |
ttendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros
et benefacite his qui oderunt vos (cfr. Mt 5,44 par.), quia Dominus
noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1 Petr 2,21),
traditorem suum vocavit amicum (cfr. Mt 26,50) et crucifixoribus suis
sponte se obtulit. Amici igitur nostri sunt omnes illi, qui nobis
iniuste inferunt tribulationes et angustias, verecundias et iniurias,
dolores et tormenta, martyrium et mortem; quos multum diligere debemus,
quia ex hoc quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam.
Et odio habeamus corpus nostrum cum vitiis et peccatis suis; quia
carnaliter vivendo vult diabolus a nobis auferre amorem Jesu Christi
et vitam aeternam et se ipsun cum omnibus perdere in infernum; quia
nos per culpam nostram sumus foetidi, miseri et bono contrarii, ad
mala autem prompti et voluntarii, quia sicut Dominus dicit in evangelio:
De corde procedunt et exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes,
homicidia, furta, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus,
falsa testimonia, blasphemia, stultitia (cfr. Mc 7,21-22; Mt 15,19).
Haec omnia mala ab intus de corde hominis procedunt (cfr. Mc 7,23)
et haec sunt quae coinquinant hominem (Mt 15,20).
Nunc autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habemus facere,
nisi sequi voluntatem Domini et placere sibi ipsi. Multum caveamus,
ne simus terra secus viam vel petrosa vel spinosa, secundum quod dicit
Dominus in evangelio: Semen est verbum Dei (Lc 8,11). Quod autem secus
viam cecidit et conculcatum est (cfr. Lc 8,5), hi sunt, qui audiunt
(Lc 8,12) verbum et non intelligunt (cfr. Mt 13,19); et confestim
(Mc 4,15) venit diabolus (Lc 8,12) et rapit (Mt 13,19), quod seminatum
est in cordibus eorum (Mc 4,15) et tollit verbum de cordibus eorum,
ne credentes salvi fiant (Lc 8,12). Quod autem super petrosam cecidit
(cfr. Mt 13,20), hi sunt, qui, cum audierint verbum, statim cum gaudio
(Mc 4,16) suscipiunt (Lc 8,13) illud (Mc 4,16). Facta autem tribulatione
et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur (Mt 13,21)
et hi radicem in se non habent, sed temporales sunt (cfr. Mc 4,17),
quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt (Lc 8,13).
Quod autem in spinis cecidit, hi sunt (Lc 8,14), qui verbum Dei audiunt
(cfr. Mc 4,18), et sollicitudo (Mt 13,22) et aerumnae (Mc 4,19) istius
saeculi et fallacia divitiarum (Mt 13,22) et circa reliqua concupiscentiae
introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficiuntur (cfr. Mc 4,19).
Quod autem in terram bonam (Lc 8,15) seminatum est (Mt 13,23), hi
sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum (Lc 8,15) intelligunt
et (cfr. Mt 13,23) retinent et fructum afferunt in patientia (Lc 8,15).
Et propterea nos fratres, sicut dicit Dominus, dimittamus mortuos
sepelire mortuos suos (Mt 8,22).
Et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, quod
homo mentem suam et cor non habeat ad Deum. Et circuiens desiderat
cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et
suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis
per saecularia negotia et curam excaecare et ibi habitare, sicut dicit
Dominus: Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca
arida (Mt 12,43) et inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit:
Revertar in domum meam, unde exivi (Lc 11,24). Et veniens invenit
eam vacantem, scopis mundatam et ornatam (Mt 12,44). Et vadit et assumit
alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt
novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Lc 11,26).
Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius
mercedis vel operis vel adiutorii perdamus vel tollamus nostram mentem
et cor a Domino. Sed in sancta caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa
4,16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento
remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocumque modo melius
possunt, servire, amare, honorare et adorare Dominum Deum mundo corde
et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit. Et semper faciamus
ibi habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23) ipsi, qui est Dominus
Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dicit: Vigilate
itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala,
quae ventura sunt et stare ante Filium hominis (Lc 21,36). Et cum
stabitis ad orandum (Mc 11,25) dicite (Lc 11,2): Pater noster qui
es in caelis (Mt 6,9). Et adoremus eum puro corde, quoniam oportet
semper orare et non deficere (Lc 18,1); nam Pater tales quaerit adoratores.
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate
oportet eum adorare (cfr. Joa 4,23-24). Et ad ipsum recurramus tamquam
ad pastorem et episcopum animarum nostrarum (1 Petr 2,25), qui dicit:
Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono
animam meam. Omnes vos fratres estis; et patrem nolite vobis vocare
super terram, unus est enim Pater vester, qui in caelis est. Nec vocemini
magistri; unus est enim magister vester, qui in caelis est (cfr. Mt
23,8-10). Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque
volueritis, petetis et fiet vobis (Joa 15,7). Ubicumque sunt duo vel
tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20).
Ecce ego sum vobiscum usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20).
9Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joa 6,64).
Ego sum via, veritas et vita (Joa 14,6).
Teneamus ergo verba, vitam et doctrinam et sanctum eius evangelium,
qui dignatus est pro nobis rogare Patrem suum et nobis eius nomen
manifestare dicens: Pater clarifica nomen tuum (Joa 12,28a) et clarifica
Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joa 17,1b). Pater, manifestavi
nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joa 17,6); quia verba, quae
dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt, quia a
te exivi et crediderunt, quia tu me misisti. Ego pro eis rogo, non
pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt et omnia mea
tua sunt (Joa 17,8-10). Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos
dedisti mihi, ut ipsi sint unum sicut et nos (Joa 17,11b). Haec loquor
in mundo, ut habeant gaudium in semetipsis. Ego dedi eis sermonem
tuum; et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et
ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves
eos a malo (Joa 17,13b-15). Mirifica eos in veritate. Sermo tuus veritas
est. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et
pro eis sanctifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate.
Non pro eis rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt propter verbum
eorum in me (cfr. Joa 17,17-20), ut sint consummati in unum, et cognoscat
mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti (Joa
17,23). Et notum faciam eis nomen tuum, ut dilectio, qua dilexisti
me sit in ipsis et ego in ipsis (cfr. Joa 17,26). Pater, quos dedisti
mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem
tuam (cfr. Joa 17,24) in regno tuo (Mt 20,21). Amen.
|

|
 |
Cap. XXIII
|
|
ORATIO ET GRATIARUM ACTIO |
 |
mnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, Pater sancte (Joa
17,11) et iuste, Domine rex caeli et terrae (cfr. Mt 11,25), propter
temetipsum gratias agimus tibi, quod per sanctam voluntatem tuam et
per unicum Filium tuum cum Spiritu Sancto creasti omnia spiritualia
et corporalia et nos ad imaginem tuam et similitudinem factos in paradiso
posuisti (cfr. Gen 1,26; 2,15). Et nos per culpam nostram cecidimus.
Et gratias agimus tibi, quia, sicut per Filium tuum nos creasti, sic
per sanctam dilectionem tuam, qua dilexisti nos (cfr. Joa 17,26),
ipsum verum Deum et verum hominem ex gloriosa semper Virgine beatissima
sancta Maria nasci fecisti et per crucem et sanguinem et mortem ipsius
nos captivos redimi voluisti. Et gratias agimus tibi, quia ipse Filius
tuus venturus est in gloria maiestatis suae mittere maledictos, qui
poenitentiam non egerunt et te non cognoverunt, in ignem aeternum,
et dicere omnibus, qui te cognoverunt et adoraverunt et tibi servierunt
in poenitentia: Venite, benedicti Patris mei, pericipite regnum, quod
vobis paratum est ab origine mundi (cfr. Mt 25,34).
Et quia nos omnes miseri et peccatores non sumus digni nominare te,
suppliciter exoramus, ut Dominus noster Jesus Christus Filius tuus
dilectus, in quo tibi bene complacuit (cfr. Mt 17,5), una cum Spiritu
Sancto Paraclito gratias agat tibi, sicut tibi et ipsi placet, pro
omnibus, qui tibi semper sufficit ad omnia, per quem nobis tanta fecisti.
Alleluia.
Et gloriosam matrem beatissimam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem,
Gabrielem et Raphaelem et omnes choros beatorum seraphim, cherubim,
thronorum, dominationum, principatuum, potestatum (cfr. Col 1,15),
virtutum, angelorum, archangelorum, beatum Joannem Baptistam, Joannem
Evangelistam, Petrum, Paulum et beatos patriarchas, prophetas, Innocentes,
apostolos, evangelistas, discipulos, martyres, confessores, virgines,
beatos Eliam et Enoch et omnes sanctos, qui fuerunt et erunt et sunt
propter tuum amorem humiliter deprecamur, ut, sicut tibi placet, pro
his tibi gratias referant summo vero Deo, aeterno et vivo, cum Filio
tuo carissimo Domino nostro Jesu Christo et Spiritu Sancto Paraclito
in saecula saeculorum (Apoc 19,3). Amen. Alleluia (Apoc 19,4).
Et Domino Deo universos intra sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam
servire volentes et omnes sequentes ordines: sacerdotes, diaconos,
subdiaconos, acolythos, exorcistas, lectores, ostiarios et omnes clericos,
universos religiosos et religiosas, omnes conversos et parvulos, pauperes
et egenos, reges et principes, laboratores et agricolas, servos et
dominos, omnes virgines et continentes et maritatas, laicos, masculos
et feminas, omnes infantes, adolescentes, iuvenes et senes, sanos
et infirmos, omnes pusillos et magnos, et omnes populos, gentes, tribus
et linguas (cfr. Apoc 7,9), omnes nationes et omnes homines ubicumque
terrarum, qui sunt et erunt, humiliter rogamus et supplicamus nos
omnes fratres minores, servi inutiles (Lc 17,10), ut omnes in vera
fide et poenitentia perseveremus, quia aliter nullus salvari potest.
Omnes diligamus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ex tota
virtute (cfr. Mc 12,30) et fortitudine, ex toto intellectu (cfr. Mc
12,33), ex omnibus viribus (cfr. Lc 10,27), toto nisu, toto affectu,
totis visceribus, totis desideriis et voluntatibus Dominum Deum (Mc
12,30 par.), qui totum corpus, totam animam et totam vitam dedit et
dat omnibus nobis, qui nos creavit, redemit et sua sola misericordia
salvabit (cfr. Tob 13,5), qui nobis miserabilibus et miseris, putridis
et foetidis, ingratis et malis omnia bona fecit et facit.
Nihil ergo aliquid aliud desideremus, nihil aliud velimus, nihil aliud
placeat et delectet nos nisi Creator et Redemptor et Salvator noster,
solus verus Deus, qui est plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum
et summum bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19), pius, mitis,
suavis et dulcis, qui solus est sanctus, iustus, verus, sanctus et
rectus, qui solus est benignus, innocens, mundus, a quo et per quem
et in quo (cfr. Rom 11,36) est omnis venia, omnis gratia, omnis gloria
omnium poenitentium et iustorum, ommium beatorum in caelis congaudentium.
Nihil ergo impediat, nihil separet, nihil interpolet. Ubique nos omnes
omni loco, omni hora et omni tempore, quotidie et continue credamus
veraciter et humiliter et in corde teneamus et amemus, honoremus,
adoremus, serviamus, laudemus et benedicamus, glorificemus et superexaltemus,
magnificemus et gratias agamus altissimo et summo Deo aeterno, trinitati
et unitati, Patri et Filio et Spiritui Sancto, creatori omnium et
salvatori omnium in se credentium et sperantium et diligentium eum,
qui sine initio et sine fine immutabilis, invisibilis, inenarrabilis,
ineffabilis, incomprehensibilis, investigabilis (cfr. Rom 11,33),
benedictus, laudabilis, gloriosus, superexaltatus (cfr. Dan 3,52),
sublimis, excelsus, suavis, amabilis, delectabilis et totus super
omnia desiderabilis in saecula. Amen.
|

|
 |
CONCLUSIO
|
|
|
n nomine Domini! Rogo omnes fratres, ut addiscant tenorem et sensum
eorum quae in ista vita ad salvationem animae nostrae scripta sunt,
et ista frequenter ad memoriam reducant. 2Et exoro Deum, ut ipse,
qui est omnipotens, trinus et unus, benedicat omnes docentes, discentes,
habentes, recordantes et operantes ista, quoties repetunt et faciunt
quae ibi ad salutem animae nostrae scripta sunt, 3et deprecor omnes
cum osculo pedum, ut multum diligant, custodiant et reponant. 4Et
ex parte Dei omnipotentis et domini papae et per obedientiam ego frater
Franciscus firmiter praecipio et iniungo, ut ex his, quae in ista
vita scripta sunt, nullus minuat vel in ipsa scriptum aliquod desuper
addat (cfr. Deut 4,2; 12,32), nec aliam regulam fratres habeant.
5Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio
et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
|
| |
|
|
|
|
 |
|
|
|
Property of "Sacred Convent of Assisi". Management by: DreamNet Ltd
|
|
|
|
|
|
|
|
|
 |
|